469
70
ALCHEMIAE LIB. I.
fluoris. Et quidem si humor multus vnà fuit, coctione dissipatur vsque ad
consistentiam crassiorem: Reliquum sinitur tepore leui expirare. Instru¬
menta sunt ollae, ahena, sartagines, labra, pro cuiusque rei conditione. In¬
seruit & destillatio. Nonnunquam vbi grauia sunt concretilia, & subsident
innatante humore, depletio famulatur, aut clepsydria à latere.
Est & cùm coquuntur quędam ad medias vel tertias, prout diluta sunt.
In reliquo consistunt quae sunt coagulabilia, instar glaciei, vnde & congela¬
tio hoc opus vocatur. Consistunt autem vel per se, vel circa funiculos & ba¬
cillos. Quod si à prima consistentia item nimium humoris restat: iterum
coquendo diuaporare sinitur, ad spissitudinem iustam: iterumque expecta¬
tur congelatio. Plaerumque hic vas est ligneum vel figulinum quadratum,
cum transtris, seu foris tabulatis ab angusto fundo inaequaliter dilatatis, &
collocantur quaedam in frigore vapido cellarum: quaedam etiam ad tepo¬
rem vaporarij sicci. In nonnullis idem efficitur per vitreas conchas absque
bacillis. Quaedam fimo includuntur ad suum mensem. Attendendum omni¬
est vt liquor prius sit purè filtratus. Quod si aliquid impuritatis relictum
est, idque coagulo adhaeret. Abluitur celeri manu.
Succi extracti coagulantur expiratione ad spissitudinem iustam, & vo¬
catur nominatim inspissatio. Peragitur ad solem, vel ignem, &c. Nonnullis,
vt facilius coagulent, adijcitur sacharum, & similes succi. Ita inspissatur mel,
gummi, resinae, &c.
Aliquibus opus est separatione per coctionem, vel iniectam medici¬
nam, vt possit coagulum ab humore aequaliter misto secedere. Ea autem va¬
ria est, vt in nonnullis acetum, coagulum vitulinum, aqua dulcis, aqua salsa,
&c. Et in lacte cùm cogitur pinguedo, peculiariter densatio instituitur per
pistillum foraminulentum. Quaedam coagulare seu consistere non possunt
nisi corpus in quo figantur, accipiant, idque in aquis aluminosis, nitrosis, vi¬
triolatis, falsis, sulphureis, &c. Spiritualioribus euenit: veluti si chalcanthi¬
nae aquae adiiciatur aliquid ferri vel cupri, vt in Hispania, & Italia, coagulat
in vitriolum, quo tamen in corpulentioribus non est opus, vt in Hungaria.
Similiter statuendum de reliquis.
Inseruit hîc aliquando putrefactio, & alij secessus. Ita transudatio per
ollam coagulationis caussa est in aliquibus.
CAPVT LV.
De coagulatione per comprehensionem.
Coagulatio per comprehensionem est, cùm totum simul comprehen¬
sum remistumque, ad vniformem substantiam coagulat.
Fit & hoc variis modis. Quaedam consistunt frigore solo, quae reducun¬
tur à calore, vt gelatinae, vnde glaciatae, olea quaedam condensata, veluti oli¬
uarum, anisi, &c.
Eodem