519
EVONYMI
sed semper cum aqua vitae praeparatum, ea ob¬
seruata proportione, quae supra est indicata.
Vnciam vnam, non minoris vendidit, quàm
duobus coronatis.
Auri oleum egregium. Folia auri mace¬
rata in succo limonum (an & aceto, praeser¬
tim destillato) & aqueo humore destillatio¬
ne detracto, (quid si margaritę & corallia ad¬
dantur) remanet in fundo quasi butyrum. Id
vinum mistum, aureum colorem ei conci¬
liat, & acetosum facit, ac mirificè putredini
resistit. Purgat etiam multos, & sudorem mo¬
uet. Fac periculum, videbis me vera scriberè
(inquit vir doctus in literis ad Gesnerum) &
non improbabis auri vsum. Hoc remedium,
sicut & oleum vitrioli, quod in aurum redi¬
gi potest, valde prodest leprosis, & qui inun¬
ctionibus Mercurialibus ab istis hominibus;
qui imperitia pecuniam lucrantur, vt Hippo¬
crates ait, sunt perditi.
Oleum de auro, summi cuiusdam ex peri¬
mentatoris apud nos secretum, quod Gesne¬
rus à quodam accepit, ea lege, ne cui quam pa¬
tefaceret. Aurum soluitur in aquam, nescio
cum quibus acribus remedijs: sic solutum,
super igne non potest eleuari & destillari pro¬
pter pondus, sed infusa in ipsum pauca aqua
ardente rectificata, sine igne mox ascendit (&
statim oportet supponere recipientem) & se¬
paratur à materia illa reliqua erodente, qua
solutum fuerat in aquam.
De