519
THESAVRVS. 233
De oleo auri secretum magnum, viri in hoc
genere destillationis, haud mediocriter exer¬
citati. Primo omnium pro hac operatione,
habeas cyathum, aut vas aliud vino nigro
ptimo, ad summum vsque replerum, quem in
aliud vas aqua frigidissima oppletum colloca¬
bis, praesertim si operatio aestatis tempore susci¬
pienda: quo enim vinum fuerit frigidius, eo
plus olei, quo verò calidius; eo minus aut
mnino nihil haberi potest. Huic cyatho super
imponas maiorem istam quadratam, & la¬
tam, tenuem tamen laminam ferream, qualem
figura Alitera notata repraesentat, habentem
in medio foramen rotundum, amplumque. In
foramen magnum mox immitte & adapta¬
to conchulam seu vasculum aereum D. vel
aureum F. vel cuiuscunque alterius materiae
cupreo enim, cupri oleum habentur, vt ex
aureo vel argenteo, auri vel argenti) in quo,
post operationem absosutam, oleum reperi¬
tur, cuius fundus in refrigerato vino sit sub¬
mersus. Quod si vasculum illud angustius
fuerit; quàm vt exacte foramini medio A. com¬
mitti possit, laminae A. circulum B. itidem te¬
nuem imponito, vt foramini angustiori, re¬
cte D. vas angustius, conueniat: quod vt fir¬
mius haereat, nec facilè loco moueri possit,
firmandum est, tenaculis illis A. laminae con¬
iunctis & hoc * signo notatis. His omnibus
iam rite administratis; imponendus erit fun¬
do vasculi D. vel F. rotundus pannus, exigu¬
g