469
74
ALCHEMIAE LIB. I.
Liquidarum enim rerum quae attenuari, seu resolui in aërem, indeque
vicissim in liquorem redire possunt, est tantum: & sequitur potissimum
extractiones, quibus fiunt essentiae. Itaque & rectificationis officio non
rarò fungitur, cum per eam non tenuiores duntaxat euadant liquores, sed &
puriores, efficaciores, magisque perspicui.
Concurrunt in eius administratione operationes plures, veluti Dige¬
stio: (vnde interdum digestio in pelicano & circulatio sunt pro eodem).
Sublimatio, destillatioque vicaria. Nam quod specie vaporis vel aëris in va¬
de eleuatum est, postquam frigore loci coagulauit, & constitit, defertur
terum, de stillatque: & sic etiam coagulatio quaedam vna sit, & resolutio ra¬
refactoria.
Hinc intelligitur quae sit eius procuratio. Pelicanus, seu vas Hermetis,
aut quodcunque ad eius imitationem factum ad manum est, impletur liquo¬
re extracto attenuabili, ad tertias. Ponitur in fimo, vel huius vicario, ad me¬
dium, aut etiam ad tertiam extantem, vt duae tertiae sint in foco, vbi calor
est, vna verò extra focum in aere frigidiore, vt ibi fiat attenuatio, hîc coagu¬
latio. Ita sinitur per mensem suum, hoc est, donec quaesita exaltatio respon¬
deat voto. Si quid impuri aut feculenti adhuc in liquore fuit, id plaerum¬
que solet ad fundum subsidere. Quod vbi euenit, refrigerato opere effun¬
ditur puritas in aliud circulatorium mundum, iterumque imponitur ad ex¬
altandum. Calor debet esse moderatus, & continuus.
Summa eius excellentia est in quintis essentijs faciendis. Abutimur
tamen eadem etiam ad figendum. Res enim volatiles cùm seu pelicano,
seu marrici, quae sustinet vicem illius, includuntur, eleuari sinuntur & ite¬
rum deferri quousque figantur, & totae in imo maneant, id quod etiam per
sublimationem nonnunquam procuratur.
Quod si adhaeret in summo, vel etiam in superficie fixorum moratur,
inuertitur vitrum. Et hîc pro rei natura calor etiam intensior quàm pro gra¬
du primo esse potest.
CAPVT LIX.
De Fermentatione.
Fermentatio est rei in substantia, per admistionem fermenti, quod vir¬
tute per spiritum distributa totam penetrat massam & in suam naturam
immutat, exaltatio.
Ideo enim inuenta est, vt ex symbolico ignobiliore efficacia medicinę
fermentantis, nobilissima fiat substantia, ad quam peruenire natura sinit. Po¬
tissimum autem in metallis, quorum natura ad mutua est procliuis, locum
habet, & ab imitatione massae fermentatae nomen inuenit.
Appara¬