469
DE ENCHERIA.
75
Apparatus operis est, vt medicina peculiariter exaltata, & secundum
substantiam familiaris massae (aliena enim repudiatur, sicut etiam vulgò
fermentum fit è farina ad massam farinaceam) virtute quidem valens, quan¬
titate verò parua, misceatur vndiquaque cum re fermentanda, quod vt
probè fiat, fluxilis, aut saltem diuisibilis per minima vtraque debet esse. Sub¬
actione & ingressu facto, ad digestionem ponitur totum, donec agens exu¬
perauerit, inque suam naturam verterit patiens. Haec fermentatio in ar¬
cano philosophico fit per corpus purum, & cementatum, diciturque viui¬
ficatio, vel resuscitatio. Nam velut ex mortuis reuocatur destructa mate¬
ria, viresque acquirit nouas. Agit quidem fermentum praesidio caloris in¬
terni maximè; sed ab externo & actuandus ille est & fouendus, neque tamen
gradu tanto qui spiritum queat dissipare, cum hic ipse intus in massa sit con¬
tinendus, vnaque comprehendendus. Vt enim loquuntur philosophi, ani¬
ma est in illo.
Postea sunt etiam fermentationes in vegetabilibus. Et primum qui¬
dem illa vsitatissima in massa frumentacea per fermentum acidum, cuius
naturam imitatur, vel etiam superat spiritus ardens ex frumentis extractus,
vel fecibus potionum inebriantium, sicut & ipsae feces vini, vel cereui¬
siae fermentant.
Deinde est fermentatio potuum, qua feruescunt, & secessu facto re¬
purgantur. Ea item fit per feces valentes è vino vel cereuisia sumtas. Ita
cum è polenta aquam ardentem elicere volunt, eam fermentant. Mutatur
enim illa mistura ad naturam fermenti, maximè si bis fiat.
Praeterea est fermentatio in medicinis succisque commistis, quae fit
cum digestione ad vnam misti crasin. Ita saepenumero totam misti naturam
ad vnum quoddam reducere volentes, fermentamus illud valente medi¬
cina.
Cum succi per se efferuescere sinuntur, digestio duntaxat sit, quae ta¬
men ob similitudinem etiam nominatur interdum fermentatio.
Eadem transfertur etiam ad alteranda corpora per medicinam hau¬
stam: quod ipsum & renouari dicunt.
Tandem si fermentum fixum est, figit secum rem fermentandam, at¬
que ita fixatio interdum fermentationi est coniuncta.
CAPVT LX.
De proiectione.
Proiectio est per medicinam super re mutanda proiectam, cum repen¬
tino ingressu & mutatione, exaltatio.
Conuenit cum fermentatione, quòd rem intus in subsstantia mutet;
differt autem quòd non fiat cum digestione lenta, qua paulatim mistilia al¬
teran¬
m 3