469
DE ENCHERIA.
79
vel circiter pixis luto armatur, tegitur operculo & agglutinatur, ferroque re¬
uincitur, dato tamen spiraculo in summo, vel etiam pluribus, si sales fuga¬
ces, vt ammonius, sal petrae &c. Sunt in cemento; alias opus disrumpitur. Sic¬
cata omnia immittuntur in furnum reuerberij, aut etiam in anemia, igni
per gradus exercentur quousque res exigit.
In hoc opere nonnunquam duplex est cementum, pasta scilicet & pul¬
uis, ita vt cum acerrimè exactissimeque spectare alicuius synceritatem bo¬
nitatemque volumus, vnum metalli stratum permutetur duplice cementi.
dem etiam fit cum tingere penitius volumus. Interdum metallicae bracteae
melle, albumine, aut simili liquore tenaci illinuntur; & aspergitur puluis
cementatorius. Nonnunquam cementi forma abutimur ad colliqua¬
tiones, veluti cum fit orichalcum ex cadmia fossili; vbi in summo operculo
latius foramen ad versandam materiam est. Finem indicat fumi species
certa, vt in orichalco luteus, &c.
Aurum diutissime in cemento manet. Vnde & perfectius iudica¬
tur. Post argentum caetera in fauillam rediguntur cementis acribus, mitibus
verò etiam durant ad suum tempus, vltimò etiam aurum corrumpi potest.
Plaerumque ex fumi cessatione argumentum perfectionis sumitur. In qui¬
busdam is modus est cementi, vt intra fluxum subsistamus, seu caueamus ne
fluant. Itaque igni paulatim vrantur. Quaedam postquam leni igni sunt agita¬
ta; postea strenue funduntur, vt regulum in pixide relinquant. Est & cum
cementum repetitur saepius in metallo vno, vt cum aurum adducere ad di¬
gnitatem fermenti volumus &c. Vel optimum argentum auri bonitati simile
facere. Cementationis alius modus est per tegulas lateritias excauatas, & post¬
quam inclusum metallum cum cemento est, ferro reuinctas lutoque arma¬
tas. Huius vsus est etiam ad torrendum, vrendumque quo conteri in puluerem
possit. More metallorum nonnunquam etiam alia apparantur, & nomina¬
tim colores ad tingendum, & similia.
CAPVT LXIII.
De fulminatione.
Fvlminatio est gradatio metallica, cum excoctione ad purum in cineri¬
tio, cuius perfectio veluti effulgente indicatur splendore.
Inde etiam nomen operi est, quod coruscatio, veluti in fulmine ap¬
parente fulgure, fiat.
Nam postquam absumtae segregataeque sunt alienitates, (veluti fluores
adiecti, plumbum, mineraliaque coniuncta) nubecula quaedam sulphurea ob¬
equitat per superficiem, vnde postea purpureus elucet splendor, quem ful¬
gur vel fulmen, aut etiam florem nuncupare solent, qui cum disparet, regu¬
lus relictus refrigeratur.
Variat autem nonnihil administratio in magnis & paruis massis.
n
In