469
78
ALCHEMIAE LIB. I.
CAPVT LXII.
De cementatione.
Cementatio est gradatio per cementum.
Cementum autem est materia mineralis acuta & penetrans, cum
qua strata metalla, ad cementandum reuerberantur.
Ea vel simplex est, vel mista; & forma pulueris vel pastae.
Materiae simplices sunt primum metalla fugacia, quae illiquari etiam
solent perfectis, vt cuprum, &c. Postea aerugo, chalcanthum, varij sa¬
les, ex quibus si ammoniacus seu in pasta seu puluere praecipuas tenet, ce¬
mentum dicitur REGALE, & congruit auro nominatim, tanquam regia
uis (vocant enim aquilam) regi: inde farina laterum, vel puluis etiam cras¬
sior; flos aeris, bolus armenus, caput mortuum aquae fortis, crocus Martis,
cinabaris, sublimatus & praecipitatus hydrargyrus, calx viua, limatura cha¬
lybis, arsenicum, tartarum, &c. & Omninò quae varijs scopis inseruire variè
possunt; & sunt in cementis etiam liquores, vt muria, vrina, acetum, oleo
sitates [unclear] mineralium, aquae & spiritus eorundem, &c.
Qui cemento sine fuco vtuntur, potissimum hoc spectant, vt metal¬
lorum vitia obiter adhaerentia tollantur, ipsaque per se optima in suo gene¬
re euadant. Deinde vt eadem opera etiam adulterata à veris discernantur.
Verùm enimuerò cum magna sit varietas sophisticationum per medicinas
varias; etiam hoc quaesitum est per cementa, vt conditiones nobilium me¬
tallorum inurantur ignobilibus, & sic haec pro illis se gerant, quod quidem
si ornatus & oblectamenti seu ingenij gratia fit, non est culpandum. Fines
itaque cementandi dependent ab artificis consilio, qui eodem etiam diri¬
git cementum, vt scilicet depuretur metallum, colore & constantia exalte¬
tur, itaque de caeteris.
Inseruit nonnunquam cementum etiam praeparationibus. Nam per
id venae immaturae & volatiles possunt figi, vt in igni facilè reddant metal¬
lum, ita etiam aufferuntur cementando erosiua mineralia & rapacia, quae alio¬
quin cum venis imposita; metalla absumerent. Prodest & ad spectanda ea
quae sunt cum venis, vt postea inde opus suum magnum possit rectè institu¬
ere excoctor, &c. Nec rarò confusa metalla cemento separantur, sed alte¬
ro plaerumque perdito.
Porrò cementationis ratio haec est: pixis (vel olla, catinus, ouum,
&c. prout res est) cementatoria cemento circa fundum sternitur altitudi¬
ne conueniente (vt culmi, &c.) imponitur ei stratum metalli laminati & ad
modum grossorum fracti: interdum etiam limati, quod nonnunquam alio
etiam est confusum, vt aurum cupro pari: post metallum iterum ponitur:
& sic fit stratum super stratum, vt loquuntur artifices, vsque ad summum
vel