469
DE ENCHERIA.
81
vt ita aduersis operationibus congruat. Nam aurum & argentum per ful¬
minationem cum fluxibus ita illiquari possunt, cum vtrumque sit constans
in igni fulminatorio. Quin & adulteria metallorum per eam iudican¬
tur.
(Cum magnae industriae sit benè fulminare quaelibet genera vena¬
rum & metallorum, tam in magnis operibus, quàm in probatione, illu¬
strationis maioris gratiâ apponam, quae Fachsius de probationibus reli¬
quit [GR] ὡς ἐν γένει [/GR]. Ita verò ille: "Quomodo agnoscendum sit, frigidiusve an fer¬
uentius iusto procedat opus in examine probatorio, multa possent dici. Sed rectius
exercitio & vsu ista discuntur, quàm literis. Scito tamen & attende, cum vti
voles crusibulis; ea debere antè in fornacula per dimidium horae aut circiter, prae¬
vt magna sunt vel parua, calefieri, quod num dextrè peractum sit, ita explora.
Calefactae copellae impone massulam plumbi, & excoque. Quod si strepit, & re¬
silit; non dumsatis calent. Itaque diutius in igni eas detineto. Id vocant Ger¬
mani [G] abgeadempt [/G] vel [G] abgedehmet [/G]/ quasi vapore vel halitu calido vaporatum,
afflatumque diceres.
Cum examinas veris foecundas, obserua modum excoctionis. Cum
nim incipit feruere & fumigare, refrigerandae sunt, mitigandusque calor.
lioquin hoc neglecto vel praetermisso, vix purè excoquentur: & quanquam id
liquando euenit; non tamen est certi & infallibilis iudicij. Nam calor nimius
aliquid argento adimit, praesertim si venae sunt diuites.
Est & in venarum probationibus attendendum, num, cum iam coqui in¬
cipiunt flores per superficiem discurrant. Inde enim conijcere possumus quae¬
nam mineralia sint venis coniuncta. Colores enim illi seu flores arguunt plum¬
bum cinereum, arsenicum, sulphur, hydrargyrum, vel stibium venis commista
esse, quae cuiusmodi sint, alias cognosces porrò industria, vt fusores certiores fa¬
cti in magno opere absque damno laborent, & rectè excoquant torreantque mi¬
neras.
Pastillo in crusibulo posito fusoque, si fumus in altum consurgit; feruet opus:
sin reflectitur caditque, friget. Si materia incipit nitere, ignem intende, ne cor¬
rumpatur caloris defectu, praesertim sicubi diues est, quanquam interdum niteat
etiam propter impuritates adhuc in ipsa residuas.
Si tardè excoquitur, calorem intende, vna atque altera pruna posita in
stiolo superiore. Ita si crusibulum nigredine fuscatur, plumbo combibito, calor
augendus est. Praeterea si velut circulus obscurus, nitens tamen quodammodo
opus ambit; refrigescet planè. Recreandum itaque est aperto ostiolo inferiore,
& prunis admotis crusibulo. Quod si refrixit, particulam plumbi adijce, & ite¬
rum coqui incipiet. Hoc itaque facto, debitè iterum refrigera, & sine fulgu¬
rare, inuenisque excoctum granum propter additum plumbum aliquantò le¬
nium.
n 2
Cum