141
PARS II.
39
sed natura conuertitur, si elementa
circulariter rotentur, Et ideò Ele¬
menta generantur, corrumpuntur,
& in se mutuo commutantur: quia
sunt mixta non simplicia & trans¬
mutationi obnoxia. Ita immutandae
qualitates, frigidum calido, humi¬
dum sicco: obseruandaque est talis
commixtio, quae sit amica naturae.
Veruntamen siccum in humidum
uix conuertetur priusquam fuerit fri¬
gidum: nec frigidum in calidum antequam
humectatum sit. Tali ordine terra lu¬
tescens & dissoluta fit primò aqua,
atque illa indurata densataque fit ter¬
ra, per calorem deinceps euapora¬
ta transit in aërem, & ille magis ca¬
lescendo & attenuando, in ignem,
& hic, extincto summo calore re¬
uertitur in aërem, qui crassior & fri¬
gidior factus aqua existit: haecque
densior, grauior & siccior facta, fit
terra aut lapis, uel sulphur, ceu hoc
ex fulmine manifestum est. Ibi nunc
obseruare