141
ROSARI I.
31
obseruare licebit, aërem & aquam
esse media elementa, ignem & ter¬
ram extrema. Et quemadmodum
se habet ignis ad aërem, sic aër ad
quam, & aqua ad terram, Rursusque sicue
terra ad aquam, sic illa ad aërem, atque
hic ad ignem. Horum elemento¬
rum unumquodque duas effectri¬
ces formarum qualitates habet, qua¬
rum priorem sibi propriam reti¬
net, in altera tanquam media con¬
uenit cum sequenti, Est enim ignis
calidus & siccus, terra sicca & frigi¬
da, aqua frigida & humida, aër hu¬
midus & calidus. Hocque modo se¬
cundum duas qualitates contrarias
haec sibi repugnant, ut, ignis aquae
& terra aër. Vbi autem conuerte¬
ris siccum in frigidum, frigidum in
humidum, humidum in cali¬
dum, calidum in siccum, tunc
habes totum magiste¬
rium artis no¬
strae.
Caput