469
Item venae
inertes co¬
gnoscuntur,
& intracta¬
biles miti¬
gantur, prae¬
sertim auri,
quae vrina
puerorum
candefacta
restinguun¬
tur.
Incerationis
&c.
84
ALCHEMIAE LIB. I.
Nonnunquam etiam in imo est aqua, in summo adeps concretus, &c.
Prout volumus diuersimodè affectam rem candentem.
Minus principaliter restinctio cum cementatione vel coloritio est.
Deinde per eam etiam fit probatio metallica. Cùm enim non quoduis me¬
tallum, quamuis restinctionem ferat, quod non accedit hac nota ad opti¬
mum, id ab eo degenerare pronunciatur, & sic adulteria deprehenduntur
nonnunquam. Eadem vtuntur etiam adulterantes metalla, cùm ea in liquori¬
bus fixis, vt oleo sulphuris fixo, liquore sublimati fixi, arsenici, tartari, &c. Ex¬
tinguunt, donec color penitus respondeat, nec facilè possit deleri.
Nonnunquam & transmutatio per eam procuratur, & tunc sustinet
vicem fermentationis, vel proiectionis, cum medicina transmutans redacta
est ad olei formam, &c.
Est & restinctio in praeparationibus, veluti cùm metallicos flores re¬
stinguendo facimus, vel metalla ita depuramus. Nam ignobilia diffiliunt in
squamas, vt cuprum & ferrum, &c. Ita fusum plumbum &c. restinguendo
granulatur.
Est & restinctio inuersa, qua non id quod restinguitur, graduatur, sed
liquor. Hinc aquae chalybeatae, auratae, aeratae, & similes: ita aqua calcis,
qua titionum, & balneae salubres ex scoriis, lateribus, &c. fiunt.
Seruit restinctio etiam destillationi. Quaedam enim, vt olea reddant,
per restinctionem in oleo certi generis praeparantur.
Quaedam restinguendo corriguntur, & attenuantur: quaedam simpli¬
citer cale fiunt, vbi peculiaris solertia est, cùm per ignitos canales in modum
cochleae intortos discurrens aqua incalescit, & attenuatur.
Adhuc de Encheria, prima nempe parte Alchemiae.
LIBER