DE
ENCHERIA.
83
auro
vel
argento,
quod
spectare
volunt:
postea
imponunt
pastam
coloritij,
&
aliquantulum
sinunt,
si
corrosit
totum,
nihil
auri
vel
argenti
veri
fuit:
sin
aliquid,
tantum
horum
inesse
pronunciant,
quantum
restitit.
Sed
videndum,
ne
aurum
aut
argentum
quidem
sit,
sed
mollius,
quàm
pro
coloritio.
Ca¬
uendum
item
ne
lapis
simul
erodatur.
Inseruit
coloritium
etiam
cementationibus
pro
cemento.
Postea
v¬
surpatur
item
ad
caelandum,
vt
ita
sustineat
officium
aquae
gradatoriae.
Res
caelanda
inducitur
luto,
vel
loricatur
pasta,
quae
inhibeat
vim
coloritij.
Qua
verò
erosam
volumus
aut
caelatam,
exculpitur,
vt
nuda
superficies
tangatur
à
coloritio,
quod
postea
inductum
relinquitur
quò
ad
satis.
Ita
non
tantum
metalla,
sed
&
marmora
caelantur.
Coloritio
aliquando
tingunt
&
lapides,
&
ligna,
&
coria,
veluti
cùm
lignum
pyri
vel
pruni
calce
viua
extincta
vrina,
inque
pastam
redacta,
rubedi¬
ne
tingitur,
&c.
Coloritium
dilutum
ad
formam
lixiuij,
acquirere
vim
transmutato¬
riam
potest,
vt
in
ferro
in
cuprum
mutando:
&
tunc
macerationis
fit
mate¬
ria,
adque
istud
opus
transit.
CAPVT
LXV.
De
Restinctione.
Restinctio
est
gradatio,
qua
res
candefactae
in
liquore
exaltante
restin¬
guuntur,
atque
ita
ad
nobilitatem
perueniunt
in
eo
genere
optimo¬
rum.
Hic
enim
est
principalis
primusque
finis
inuentae
restinctionis.
Variae
autem
nobilitatis
praerogatiuae
per
eam
quaeruntur,
ad
quas
peculiariter
li¬
quores
sunt
comparati.
Quaedam
enim
figuntur
saepius
restinguendo
in
a¬
quis
fixatorijs:
Quaedam
tinguntur
seu
suo
colore
altius,
seu
alieno,
quem
cum
humore
combibito
assumunt.
Nonnulla
fiunt
tractabiliora,
molliora¬
que,
si
restinguantur
in
aquis
remollientibus,
&
lentorem
quendam
indu¬
centibus,
&c.
Administratio
est,
vt
si
res
potest
cande
fieri,
vel
statim
per
se
in
flam¬
meo
igni
excandefiat,
vel
cum
pasta
coloritij
inducta:
Postea
restinguatur
immissa
in
liquorem.
Candefit
autem
vel
per
pyragram
detinendo
in
igni,
vel
palam,
vel
ollam,
catinum,
&
similia,
mediatè
vel
immediatè.
Si
non
po¬
test
statim
ignescere,
paulatim
finitur
incalescere,
&
calefacta
restinguen¬
do
figitur,
donec
ignitionem
sustineat,
aut
etiam
scopum
sit
assecuta.
Quae¬
dam
etiam
fusa
proijciuntur
in
liquorem.
Liquor
etiam
restinctionis
vel
a¬
ctu
fluit,
vt
vrina,
lixiuium,
&c.
Liquores
metallicarum
calcium,
acetum,
o¬
lea,
&c.
Vel
eliquescit
immissa
re
candente,
vt
adipes
gelati,
sulphur,
cera,
&
similia.
n
3
Non¬