469
Oleum ferri
non debet
misisse natu¬
ram forri,
lias perit af¬
finitas Me¬
ditare ergo
de oleo isto,
& reducti
lem ferri li¬
quorem spe¬
cta.
Vt sulphur,
pix, colopho¬
nia, &c.
86
LIB. ALCHEMIAE II. TRACT. I
Et est Magisterium, vel extractum.
Magisterium est species Chymica ex toto citra extractionem, impuri¬
tatibus duntaxat externis ablatis, elaborata exaltataque.
Seruantur itaque hic omnes concretionis naturalis & homogeneae
partes, sed ita exaltantur, vt dignitatem essentiarum propè attingant. Vnde
& penè eadem relinquitur quantitas seu moles, quam natura per se dedit,
quanquam non semper caueri possit, quin cum alienitatibus & foris adhae¬
rentibus nonnihil secedat: & nonnunquam etiam studio propter finem
sum ue certum quiddam negligitur. Ex quibus intelligitur maximè hic vale¬
re, quam Physici alterationem nuncupant, &c. Postea etiam generationes,
quibus inseruiunt operationes diuersae.
Magisterium aliud est qualitatis, aliud substantiae.
Magisterium qualitatis est, cùm res formis qualibus elaborata exalta¬
tur: Fitque dupliciter, aut secundum qualitates occultas, aut manifestas.
Magisterium qualitatis occultae est, cùm in his quae crasin totius sub¬
stantiae attinent, tantumque effectis per experientiam patent, exaltatio per¬
fecta est.
Ea qualitas si perniciosa est in vsu, in totum aboletur, vel cum aliqua
iactura substantiae, & tunc respicitur perfectio illa, quae non in re, sed in vsu
rei est. In salubribus vtrumque obseruatur. Si aboleri in totum nequit, re¬
primitur ita, vt citra noxam possit vsurpari.
Magna est huius magisterij varietas: omnino tamen aut in eodem fit
virtutis exaltatio, aut translatione in aliud.
Excellunt magnetismi variorum generum, cùm res quaedam efficitur
sui familiaris attractoria: quibus aduersantur Theamedismi, cùm repellitur
infestum.
Ita oleo chalybis enutritus magnes exaltatur vi ferri attractoria.
Quidam ignitum vulgariter restinxerunt oleo ferri, sed se delusos, euane¬
scente in totum spiritu, in quo anima magnetae est, senserunt.
Est hic translatio virtutis in ferrum per affrictum, quo se insinuat spi¬
ritus magnetis attractorius, atque ita etiam in ferro munus magnetis exe¬
quitur.
Quaedam è simili vi attractoria magnetica nuncupata, elaborantur et¬
iam aliter, veluti colophonia, terebinthina, &c. Depurantur, subtilianturque,
vt altius penetrent: & ad maiorem reducuntur tenacitatem, quò firmius
haereant trahantque. Terebinthina itaque spiritu humido ad iustum pri¬
uanda est: resinae siccae in lentum humorem dissoluendae, vt quasi gluten fiat
&c. Quaedam assata tunduntur in pultem, vt caepa, radices arundinum, bry¬
oniae, &c. Vt calor actualis subtiles reddat humores & spiritus, &c. Sic farina
fit attractoria per fermentationem.
Non¬