87
DE
MAGISTERIIS.
[sic]
Nonnulla
etiam
sine
apparatu
magistrali
officio
suo
funguntur,
vt
scor¬
pius,
bufo,
phalangium,
&c.
&
alia
suis
vulneribus,
atque
etiam
alijs
pesti¬
iente
spiritu
turgentibus
imposita,
spiritum
istum
suae
naturae
familiarem
attrahunt,
nisi
quòd
quaedam
siccentur,
quaedam
saltem
quassentur:
non¬
nulla
tamen
etiam
viua
imponuntur,
&c.
Quo
pacto
&
similis
substantia
si¬
milem
iuuare
&
seruare
deprehenditur,
si
altera
sit
crasi
integra
&
forti,
quin
&
vicissim
si
alterum
corruptum
sit,
&
malignum
redditum,
familiare
facilius
inficere:
sed
horum
magisterium
est
in
[GR]
μεταδόσει
[/GR]
virtutis
cum
spiritu
potius.
Hinc
varia
efficiuntur
olea,
veluti
scorpionum,
cùm
viginti
scorpiones
viui
in
duabus
libris
olei
amygdalarum
amararum,
vel
oleo
veteri
maceran¬
tur
per
duos
menses.
Eodem
pacto
fieri
potest
&
bufoninum,
phalanginum
&c.
Quibus
nonnunquam
adijciuntur
alia
magnetica,
&
alexipharmaca.
Oleum
ex
catellis
ruffis
per
istam
metadosin
effectum,
spiritus
ex¬
trahit
arthriticos,
&
segnes
ex
humore
resoluit,
&c.
Ita
fit
oleum
ranarum
elixatione,
cùm
viuae
ranae
oleo
suffocatae
in
eodem
coquuntur
ad
tabem
carnium,
indeque
tunduntur
in
mortario,
&
incoquuntur
iterum,
adhibitis
filtris
&
repurgationibus.
Est
&
oleum
lumbricorum,
qui
postquam
in
foeno
vel
medulla
e¬
puli
purgati
sunt,
perfunduntur
oleo,
&
in
reuerberio
per
horae
medium
coquuntur:
oleum
expressum
filtris
crebris
purificatur.
Planè
idem
est
modus
in
felibus
oleo
suffocandis
coquendisque:
quod
oleum
ad
tormina
est
felix.
Sic
ad
paresin
oleum
fit
ex
cantharis
Maijs.
(Sunt
vermes
in
Maio
apparentes
per
humum
sub
herbis
discurrentes,
in
quorum
tergo
apparent
alae
quasi
auratae
viridescentes,
è
capite
prominentibus
veluti
cornibus
paruis,
ventre
tumido,
&c.
Communicant
autem
oleis
suam
vim
non
tantum
animalia,
sed
&
alia
quaedam:
veluti
cum
sulphur
oleo
incoquitur,
cum
caepa,
arundo,
&c.
item
fiunt
attractoria.
Eius
ordinis
sunt
&
attrahentia,
rubefacientia,
vesicantia,
&c.
Vt
cantha¬
rides,
Tithymalli,
euphorbium,
flammula,
vitis
nigra,
ranunculus
minor,
&c.
In
pultes
redacta
cum
vini
spiritu,
&c.
Transeunt
in
hanc
classem
etiam
per
mistionem
quaedam,
vt
oleum
mistum
aquae
ardenti,
fuligo
&
sulphur
cum
fermento
subacta:
magnes,
haematites,
&
euphorbium
mista,
è
capite
trahunt
phlegmata,
&c.
Si
palato
&
naribus
admoueantur,
&c.
Quaedam
tamen
horum
etiam
ad
essentiam
rediguntur,
&
ad
alias
clas¬
ses
migrant.
Huius
loci
sunt
&
purgantia,
quae
citra
corpus
communicatum
dun¬
taxat
vim
deponunt:
in
his
excellit
vitrum
antimonij,
&
alia
ex
metallis
fa¬
cta,
quorum
puluis
infunditur,
maceratur,
coquiturue
cum
liquore
com¬
o
peten¬
Quidam
substituunt
cantharos
salictarios,
sed
isti
sunt
oblongi.
Alij
inueniuntur
super
floribus
quadrati,
&c.