193
AD LECTOREM EPISTOLA
giasse uidetur. Vndique enim periculorum
atque discriminum turmis exposita est ca¬
lamitosa & miserrima hominum uita, ut
non abs re Panaetium philosophum dixis¬
se memoriae sit proditum, decere animum
sapientis uiri inter tumultus & pericula
rerum humanarum positi circumspicere
omnia, & undique ingruentia mala praeca¬
uere. Itaque semper promptum expedi¬
tumque ad omnes insultus uitandos, tole¬
randosque consistere: sicut Athletae solent
exertis ad certamen brachijs, & toto cor¬
pore praeparari, atque sese accingere: nec
minus animo, ne quid repentinum omni¬
no, aut improuisum accidat. Magnificum
prorsus & salutare consilium. Quis enim
labores, atque humanae uitae discrimina,
quisue uarios casus enumeret? hinc for¬
tuna saeuit, hinc blanditur, hinc iuuentus
effundit, hinc senectus trahit, hinc mor¬
bi obsident, hinc minatur mors, hinc alie¬
nis & externis cruciatibus concutimur,
hinc intrinsecus & nostris, superbia at¬
tollit, metus deijcit, spes suspendit, cupi¬
ditas