193
PHILIP. VLSTADII NORICI.
3
ditas inflammat, gaudium dilatat, dolor
angustat, liuor inficit, gula solicitat, ac¬
cendit ira praeceps, et quotidianum ac blan¬
dum malum adamantinos animos flectit
luxuries. Quis autem inter haec tutus? quis
intrepidus, nisi demens, & planè mente ca¬
ptus? Quis unquam Athleta tam periculo¬
so sese credidit duello? Illi quidem singu¬
lis hominibus occurrunt, nos cum mille
quotidie confligimus. Itaque non tantum
Athletarum more (ut uult Panaetius) extem¬
si, uelut iam dimicandum sit, instructa uir¬
tutum acie, semper ad pugnam parati si¬
mus: si in terra hostili inter tot insidias sal¬
ui esse cupimus (Nam &
Omnia sunt hominum tenui pendentia filo,
Et subito casu quae ualuere ruunt.
Ludit in humanis diuina potentia rebus,
Et certam praesens uix habet hora fidem.
Sed pro uiribus quoque de transitorijs ad
aeterna pergamus. Nihil enim manet eo¬
rum quae ualidissima esse reputantur: nec
opera tantum hominum, sed & naturae
quoque alterantur & intereunt, corruunt
A 3