193
PHILIP. VLSTADII NORICI.
menta, nolite ibi nimiam spem ponere,
[GR]πόλλα γὰρ μεταξῦ πελὶ κύλικος καὶ χείλε¬
ος ἄκρου[/GR]. Quo quid significet optime per¬
spectum habes, lector aequissime. con¬
tra enim eos uidetur quoque dixisse, qui
plus uolunt praescire ac praenosse quàm
oportet. quod quàm ridiculum & explo¬
dendum sit, optimi quique norunt: Maior
certe pars eorum quae scimus, est minor
pars eorum quae nescimus: ut ex sententia
Mercurij Trismegisti Lactantius ille Fir¬
mianus refert. Quae quum ita sint, non
semper proprijs est innitendum uiribus,
quum in rebus animarum salutem concer¬
nentibus, tum & in eis quae ad corporis
sanitatem attinere uidentur. Quemadmo¬
dum enim anima per bonum propositum
& mentem incorruptam à uitijs custodi¬
enda est, sic etiam corpus per bonum re¬
gimen & iustam diaetam à plerisqe aduersis
ualetudinibus praeseruari debet. Quumque
peccatorum aeque ac morborum diuer¬
sa sint genera, ad utrunque solerti indagi¬
ne respiciendum autumo. Sicut enim sa¬
A 4