193
AD LECTOREM EPISTOLA
rupes, tumescunt ualles, alta iuga mon¬
tium campis aliquando adaequantur, ali¬
quando & flumina auertuntur, & nouos
alueos quaerunt, alia arescunt, alia ex ter¬
rae uisceribus erumpunt: hic se coartat,
illic se relaxat pelagus, nec diu littorum
species eaedem manent. omnia secum tem¬
pus trahit, omnia absorbet, omnia cir¬
cumuoluit ac miscet: nihil diu stare per¬
mittit, & magna mutantur & minima.
Quid ergo admirandum, si naturae ho¬
minum quoque alterentur diuersis aegri¬
tudinum qualitatibus obnoxiae? certe si
diuo Augustino credimus, fragiliores su¬
mus quàm si uitrei essemus. Vitrum enim
etsi fragile sit, tamen seruatum, diu durat.
& inueniuntur uitrei calices ab auis & pro¬
auis facti, ex quibus saepe bibunt nepo¬
tes & pronepotes. Vita autem humana,
quantumuis etiam conseruetur, durare non
potest. Hinc M. Portius Cato in oratio¬
ne de aedilibus uitio creatis, haud illepi¬
de scriptum reliquit. Nunc (inquit) ita
gunt in segetibus atque herbis bona esse fru¬
menta