469
DE MAGISTERIIS.
89
potentiae latentes in actum vocantur, propter aliquod impedimentum. Va¬
let & hîc magisterium alienationis seu repulsae, quanquam haec non rarò
contingit etiam ob manifestas affectiones. Ita hydrargyrus elaboratur de¬
stillationibus, & purificationibus per elutiones in acida muria, vt auri ra¬
pacissimus euadat, quod antè impuritatibus prohibitus, non tam poterat
praestare. (Istum tunc aliquando vocant hydrargyrum philosophorum, sicut & vi¬
cissim aurum praeparatum, aurum philosophicum: & est tunc vtrumque suo modo
exaltatum, hydrargyrus scilicet, vt dictum est, aurum verò aliquoties funditur
per antimonium, cementatur, fulminatur, &c.)
Exaltantur nonnulla etiam digestione maturatoria, circulationeque,
& similibus, quo pacto venae argenteae, ferreae, &c. Immaturae, per dige¬
stionem perficiuntur, vt cùm prius metalli viderentur vacuae, postea co¬
piosum fuderint. Ita vena bismuthi, & terra ferruginosa, etiam vulgò in cu¬
mulos congesta, digeruntur ad solem. Eodem modo & aluminosae terrae,
&c. nobilitantur. Sic vina cruda generosa euadunt, siquidem inest poten¬
tia nobilitatis, dum longo tempore digeruntur, vel etiam calore maturan¬
tur. Idem euenit & in oleo artificios è seruato, semper subtractis alienitati¬
bus defecando.
Exaltatur etiam nonnunquam horum virtus additamentis, vt vinum
oleo sulphuris, vini generosi essentia, odoribus, &c. Redditur efficax.
Porrò magisterij huius vsus etiam ad culinam, artemque magiricam
peruenit, vbi perficiuntur ad alendum inepta, vt fiant satis commoda.
Cum aliqua iactura substantiae nobilitantur quae per diuaporationem
noxiorum halituum apparantur, quod fit torrendo, vrendo, eluendo, non¬
nunquam & sublimando, & alijs modis. Ita stibio subtrahuntur virosi hali¬
tus, ita arsenicum, realgar, &c. Perdunt venena, nec alio modo viperae hali¬
tum noxium effundunt. Multa metallica vruntur, vt & alia mineralia etiam
in vulgaribus officinis.
Quorundam vis salutaris eminentior sit, repressa altera noxia, ita prae¬
cipitatum hydrargyrum corrigunt spiritus vini infusione & incensione, ad¬
ditioneque Theriacae, &c. Mezereum, Esula, & similia, domantur ace¬
to, &c.
Magisterio eiusmodi, praesertim magnetismi, abutuntur magi in metal¬
lis gemmis, herbis, emplastris, &c. quibus putant se vires astrorum
posse inferre, item imaginationis effecta dare, vitam, mor¬
temque procurare, homunculos conficere, vul¬
nera per absentiam curare, quae omnia
sunt vana, & si quid euenit,
aliunde est, &c.
TRA¬
o [unclear]
Gal 4. simpl.
med. cap. 13.
de vini in¬
fumatione
& insolatio¬
ne.