469
90
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
TRACT. I. CAP. III.
De magisterio figurae, politurae, &c.
Magisterium qualitatis manifestae est, cùm res in sensilibus formis ela¬
boratur.
Haec totuplex est, quotuplicia sensilia, circa quae exaltanda Chymicus
in rebus occupatur. Quaedam tamen propius spectant materiae corpus,
quędam sunt formaliora.
Illius generis sunt magisteria figurae (dispositionis in superficie, aut
formae externae, &c.) consistentiae.
Ibi excellunt politurae gemmarum, caelaturae marmorum, metallico¬
rum & aliorum per aquas gradatorias, coloritia & similia, quae magisteria
Chymici plaerumque reliquerunt officinis gemmariorum, & huiusmodi ar¬
tificum.
Crystallus in angulos figuratur vel contibus vel aeneo orbe, qui insistit
ligneo cum asperso puluere smiridis. Ei circumacto arctè admouetur lapis.
Formando adamanti, eiusdem facit puluis tantum, vt aiunt, & mucro quo
scalpitur in figuras, vt sequetur. In mollioribus fila ferrea acuta, obtusa pro
rei necessitate, oblita oleo & smiride, idem praestant.
Exemplum cęlaturę sit tale in chalybe vel simili: illine pultem è plum¬
bagine vel caerussa & oleo lini factam, designa aut graphis describe lacunas
erodendi metalli, exicca, induc coloritium ex aerugine, arsenico albo, alu¬
mine calcinato, hydrargyro sublimato, sale liquido, paribus, tritisque in pul¬
uerem subtilem, & vrina vel aceto vini remistis, & adignem parumper
calefactis. Poteris addere aliquid limaturae ferri. Illitum ita ferrum ad¬
moue prunis, donec caerussa purpurascat, postea abrade: caelatura erit nigra.
Fachsius.
Si albam requiris, coloritium sit ex hydrargyro sublimato, in pulticu¬
lam cum aequalibus vrinae & aceri redacto, quam calenti ferramento indua [unclear]
per penicillum, vt antè,
(Caue tibi a fumo, à quo vt sis tutior, praebibe vinum Zedoariae.)
Ita caelatur cuprum, orichalcum, argentum, substrato fundo ex pulti¬
cula haematitae cum aqua triti, siccati, posteaque addita farina vitri Veneti,
oleo lini, & tribus aut quatuor guttis vernicis liquidi, in pultem redacti.
bi illeueris describe formam quae placet. Exiccato impone aquam fortem,
quae si validior iusto est, retundatur solutione pauci hydrargyri viui. Si sa¬
tis altè erosit, ablue. Fit & pauimentum ex haematitae puluere misto cera.
Quaedam inaequaliterr caelantur diuersis temporibus, opera repetita pro
altitudine caellaturae, &c. Idem Fachsius.
Ad marmora fit pasta vel gradatoria ex his: Hydrargyrus subli¬
matus