193
8
PRAEFATIO.
est, qui humanae naturae sit ita contrarius
sicuti Saturnus atque Mars, praecipue si
nus aut alter eorum dominat, aut est prin¬
ceps anni, & quando est in proprio domi¬
cilio. Habet etiam eclipsis tam solis quàm
lunae incredibilem potentiam intoxican¬
di aërem, quando omnibus terrae nascen¬
tibus uis atque uirtus coelitus indita adimi¬
tur: talis nanque per solis & lunae splendo¬
rem à diuina prouidentia largissime infun¬
ditur. Terraemotus quoque, & aliquando
(si Plinio, Aristoteli, Alberto Magno, et
caeteris sagacibus naturae indagatoribus
fidem adhibemus) latebras humi aperit,
ex quibus multa cadauera putrida aërem
inficientia exurgunt, & morbi pestiferi
inde exhalant, herbae & pabula intoxican¬
tur, armenta & pecora ueneno inflantur:
homines denique qui talibus herbis atque
animalibus uescuntur, febre pestilenti, ut
in plurimum, corripiuntur. Quae quum ita sint,
non potui non scribere regimen, atque ob¬
seruationes, quibus & nobismet ipsis, &
proximis nostris prodesse possimus. Vi¬