193
PHILIP. VLST. PRAEFATIO.
deo enim sapientissimum Solomonem di¬
xisse, ex occulta scientia, & thesauro ab¬
scondito nihil utilitatis emergere. Hinc
etiam diuinus ille Plato & philosophorum
deus, atque eum sequutus M. Cicero, non
solum nobis natos nos esse asserit, sed &
patriam sibi uendicare partem, & partem
amicos. Quocirca rogo, oro, atque obse¬
cro pium lectorem, ut hunc qualemcunque;
libellum, absque ulla Aristarchi censura pie
& leuiter corrigat: si quid forte breuita¬
tis causa omiserimus, uel inepte in medium
attulerimus. Nam (ut ait lex) omnium ha¬
bere memoriam, & in nullo peccare, po¬
tius est diuinitatis, quàm humanitatis.
Certe facile crediderim omnium piorum
atque eruditiorum esse animum, ut malint
corripi, quàm alios emendare. Ne ergo
longis uerborum ambagibus pij aures le¬
ctoris obtundam, rem ipsam diuino pri¬
us implorato auxilio (sine quo nullum ri¬
te fundatur exordium) aggrediemur.
De cor¬