193
Secundum
signum.
PHILIPPI VLSTADII NORICI
cenna Fen secunda, tractatu primo, do¬
ctrina secunda, cap. de naturis temporum.
Quando ergo dispositiones quatuor an¬
ni temporum non sunt, ut iam dictum est,
indicium est certissimum aërem esse infectum,
intoxicatum, uirulentum, putridum, & mor¬
tiferum: & in hanc sententiam conueni¬
unt omnes tam philosophi quàm medi¬
ci, inter quos & Aristoteles in proble¬
matibus sectione prima, & Hippocrates
primo aphorismorum particula tertia. Se¬
cundum signum naturale ac magis parti¬
culare, per quod praenoscimus aërem esse
putridum, est, quando tempore autumni,
maxime in principio mensis Octobris ap¬
parent stellae cadentes, id est uapores grossi
ignei ad modum stellarum, quae uidentur ca¬
dere, & ignes stantes in aëre. Ex ijs enim
cognoscere possumus tempus autumni
mutatum à sua naturali complexione, sci¬
licet à frigore & siccitate, ad calidum & hu¬
midum, grossum & unctuosum, aptum
inflammari. Eleuantur enim uapores & fu¬
mi grossi in aëre ab aqua atque à terra uir¬
tute