193
11
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
tute solis, & à caliditate quae tunc est in
aëre (ut Arist. in meteororis, & Albertus
magnus ex opinione Auerrois tradunt)
contra naturam temporis inflammantur:
ex quo possumus liquido cognoscere &
praescire Epidimiam fores pulsare, pro¬
pter talem corruptionem temporis autu¬
mnalis. Tertium signum est, quando mul¬
tiplicantur uenti meridionales & occiden¬
tales tempore autumni diebus aliquibus.
Hiem uenti (ut testat Auicenna secunda pri¬
mi, doctrina secunda, cap. de naturis uen¬
torum, & Aristo. lib. primo problematum
sectione 23. Hippocrates & Galenus li¬
bro tertio aphor. partic. 6. laxant uirtu¬
tem naturalem, & turbant humores, & fa¬
ciunt morborum recidiuationem, atque ge¬
nerant febres putridas. Quartum signum
est, quando in autumno apparuerit aër te¬
nebrosus & turbidus, ita quod illa die ui¬
deatur uelle pluere, & non pluit: & sic con¬
tinuat tempus multis diebus: per hoc
nim cognoscitur quod complexio aëris
est corrupta, & maxime corrumpetur ad¬
B 3
Tertium.
Incommoda
ex uentis oc¬
cidentali¬
bus & me¬
ridionali¬
bus.
Quartum.