193
Proprie¬
tas sicci.
Octauum
Nonum.
PHILIPPI VLSTADII NORICI
mento 15. super primum aphorismorum, &
Arist. tertio meteor.) obtundere calorem,
sicci uero acuere. Siccitas enim luna ca¬
loris est, ut pulcherrime ibi docet Gale¬
nus. Octauum signum est, quando uide¬
bis tempus unius diei uariari multis mo¬
dis: & hoc intellige de quacunque altera¬
tione, scilicet ad calidum & frigidum, humi¬
dum & siccum, serenitatem & obscurita¬
tem, ac huiusmodi. Ex his enim cogno¬
scitur eius mala dispositio, & quod in aë¬
re sunt multae eleuationes malorum uapo¬
rum, & multiplicationes diuersorum uen¬
torum. Huiusmodi enim aëris mutatio¬
nes corpera nostra alterant ad prauas aegri¬
tudines, & febres pestilentiales, ut docet
Auicenna secunda primi, doctrina secun¬
da, cap. de impressionibus malarum muta¬
tionum aëris. Ex aëre cum mutatur, proue¬
niunt in corporibus accidentia: quum emm¬
putrescit, putrefacit humores. Nonum
prognosticon est, quando uno die appa¬
ret sol clarus, & in alio die conturbatur,
non tamen quod fiat propter eclipsim:
hocque