193
DE EPIDIMIA, TRACTATVS.
13
hocque accidit multis diebus: Signum enim
est aeris qualitatem male esse dispositam,
maxime sole exurgente, quando appa¬
ret quod habeat ante se nebulam ad mo¬
dum pulueris, & aër puluerulentus exi¬
stit, ita quod sol non possit reddere lucem
claram, & hoc accidit multis diebus. Tunc
enim iudicandum est secundum opinio¬
nem Auicennae prima quarti, doctrina quar¬
ta, cap. de febre pestilentiae, aërem esse ple¬
num malis uaporibus & diuersis morbo¬
sitatibus, ex quibus corrumpitur, & est
causa pestilentiae. Decimum signum est,
quum tempore aestatis & magni caloris
subito post pluuiam apparet magna quan¬
titas ranarum, quae sunt in tergo coloris
cineritij, in uentre autem coloris diuer¬
si, maxime citrini & aurei. Arguunt
enim eo quod sunt humidae & aquaticae,
magnam humiditatem & aquositatem esse
in aere contra naturam temporis. Vnde
quum propter caliditatem praecedentem,
porositates corporis sint apertae, implen¬
tur multa humiditate putrescibili, & per¬
B 5
Decimum.