193
Vndecimum
PHILIPPI VLSTADII NORICI
consequens corrumpuntur, ut affirmat
Aristoteles libro primo problematum,
sectione uigesimasecunda, & uigesima¬
tertia, & latius explicat ibidem Petrus Pa¬
duanus commentator eius. Vndecimum
indicium est, quando multiplicantur repti¬
lia ex putredine generata, sicut muscae
latae, formicae, uermes diuersi, & uiperae
imperfectae, & alia huiusmodi animalia,
& apparent mures & alia subterranea fu¬
gere sub terra, & aquatica sub aqua, &
uidentur manifeste exire, & loca habita¬
tionum suarum deserere, & fugere tanquam
si persequerentur ab aliquo. Signum enim
est, ut pulcherrime declarat Petrus de
Ebano super primo problematum Ari¬
stotelis sectione uigesimasecunda, terram
& aquam esse corruptam, à quibus fugi¬
unt. Nam in terrae concauitatibus gene¬
rantur quandoque fumi uenenosi, à quibus
mures & serpentes, & omnia alia animalia
subterranea fugiunt ad superficiem terrae,
tanquam à ueneno mortifero. Et similiter
in aquis aliquando gignuntur morbosi¬
tates,