193
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
15
tradit Hippocratem sequutus Galenus
de differentijs febrium libro primo, cap.
secundo) diuersimoda subijciamus reme¬
dia, quumque febres nascantur plerumque ex
labore, iracundia, moerore, calore, frigo¬
re, insomnia, cruditate, temulentia atque re¬
pletione, ut Galenus asserit praedicto li¬
bro, capite tertio, quin etiam ut pestilens
aëris conditio afferens febrem commo¬
de abigatur atque propellatur: nulli sit am¬
biguum posse reperiri, deo adminicula¬
tore, quae commodissime obsistant. Va¬
ria ergo sunt remedia quibus contra pe¬
stem est utendum, quorum potissimum
est dispositio corporis, quia si in tali non
erit dispositio apta putrefactioni & cor¬
ruptioni, corruptio non poterit operari,
ut ostendit Galenus tertio tegni, & de dif¬
feren. febri. lib. primo cap. 5. Facta ergo
aegritudine facillime ipsam curabimus,
si dispositionem auferamus, à qua princi¬
paliter, quae secundum naturam est, ope¬
ratio laeditur. Nam inter duos motus con¬
trarios, necessario intercedit quies me¬
Dispositio
corporis.