193
Exiccatio
superfluae
humidita¬
tis.
PHILIP. VLSTADII NORICI
dia, teste Aristotele septimo phisicorum.
Quum igitur plerunque ex diuina iustitia
propter peccata atque flagitia enormia di¬
ponatur unusquisque ad pestem, saluber¬
rimum & omnium principalissimum anti¬
dotum erit, submouere à nobis peccatum
animae corporisque, quo sublato aufere¬
tur & pestis. Remota enim causa, remo¬
uetur effectus, secundo de generatione, &
secundo phisicorum, & 8. Ethicorum. Se¬
cundum remedium est exiccatio super¬
fluae humiditatis in corpore humano exi¬
stentis. Ait enim Auicenna prima quar¬
ti, doctrina quarta, in capite de febre pe¬
stilentiae. Summa curationis est exicca¬
tio humorum. Etenim ijs qui malis hu¬
moribus pleni sunt, quique male difflantur,
aut inopportune laborant, aut lauantur
propensius, promptum est febricitare, ut
affirmat Galenus de differen. febrium li¬
bro primo cap. 4. Verum ijs qui bonis
pleni sunt humoribus, ac probe difflan¬
tur, & quiescunt, ac fouent iecoris ac uen¬
tris sedes, impossibile est febricitare: quo¬
niam