193
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
17
tibus plenum euacuare. Ad quod facien¬
dum, teste etiam Auicenna prima quarti,
doctrina quarta, capite de febri. pestilen.
utilissima est phlebotomia, seu sangui¬
nis minutio, & solutio ac euacuatio uen¬
tris. Tamen summopere est consideran¬
dum omnem uehementem repentinamque
deiectionem, purgationemque ab omnibus
plane detestari medicis. Stomachum namque
atque cor debilitat, spiritus multos exhau¬
rit, confundit humores, spiritus denique fu¬
mis humorum fuscis obtenebrat. Quum
itaque corpora plena malis humoribus
sint maxime idonea, & disposita ad hau¬
riendam pestem, non inepte scripsisse ui¬
detur Aristoteles eo in libro qui de secre¬
tis secretorum inscribitur, abstinere à ni¬
mia commessatione, & superfluitates pur¬
gare, summae esse sanitatis. hinc est quod
memoriae proditur, Pythagoram Samium cundum Py¬
treis ante omnia celebrasse temperantias,
quae etiam non inconsulto à nobis tempo¬
re pestifero celebrabuntur: quarum pri¬
mam temperantiam affectuum, alteram
C
Repentinae
purgationis
incommoda.
Tres tem¬
perantiae se¬
cundum Py¬
thagoram.