193
Apertio
opilationis.
Euacuatio
superflui¬
tatum.
FHILIPPI VLSTADII NORICI
uebit ergo castitas hanc malam disposi¬
tionem, & praeseruabit ab Epidimia. Cae¬
terum quum pestis saepe numero immit¬
tatur à diabolo, qui iudicio & permissio¬
ne dei permittitur inficere aëra, & mor¬
bos immittere, ut inquit Aurelius Augu¬
stinus de diuinatione daemonum, coniun¬
gamur ergo deo per amorem, & non po¬
terit nobis nocere talis pestilentia ab ini¬
mico procurata. Tertium obstaculum uel
antidotum est apertio opilationis: ex pu¬
tredine enim accenditur febris, cuius cau¬
sa est opilatio. Propterea ait Galenus lo¬
co praememorato: Conuenit opilationes
pororum aperire. Caue autem ne ulla ra¬
tione meatus corporis; quos Graeci po¬
ros uocant, uel supra modum pateant, uel
nimium obstruantur. Ibi enim in resolu¬
tione & iniuria extrinsecus inferenda, di¬
scrimen: hic autem in putrefactione & suffo¬
catione, periculum summum est. Quartum
dicitur euacuatio superfluitatis, inquit
enim Galenus de differen. febri. lib. pri¬
mo cap. 3. Conuenit corpus superfluita¬
tibus