193
Rectifica¬
tio aëris.
Spiritus qui¬
bus nutria¬
tur.
PHILIP. VLSTADII NORICI
ris, nam in montosis locis aër rudis durus
ac grossus existit. Quum ergo supra dixe¬
rimus, tutissimum esse remedium a tali aëre
noxio atque putrido discedere: & minus
certe cuilibet liceat, uel propter negocia¬
tiones suas, uel propter opificium, quo uitam
sustentat, aër cuiusdam habitationis secrete
& amoene erit alterandus, infrigidandusque
hoc modo: Recipe rosarum rubearum libram
unam, foliorum mirtillorum libram unam & semis,
sandali utriusque libram semis, conquassentur
& bulliantur in aceto odorifero, & de hac
decoctione aspergantur parietes & paui¬
menta domus, & camerae, quia nimirum per
hoc aër rectificatur, et spiritus recreatur.
Hinc Galenus ipse sequutus Hippocra¬
tem tradit in lib. de elementis, spiritum non
solum odore nutriri, sed & aëre: aëre in¬
quam non simplici, sed potius opportune
permixto, quibus quidem si fidem habe¬
bimus, nec alimentorum, nec ullius rei de¬
lectum magis ad uitam necessarium quàm
aëris nobis accommodati esse censebimus.
Aër enim & inferiorum & coelestium quali¬
tatibus