193
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
22
phora musco, & ambra ad placitum secun¬
dum quod tempus frigidum uel calidum
exiget: formentur formulae ad instar can¬
delarum, & incendantur quando opus fuerit.
DE MEMBRORVM CALEFA¬
ctione debita, CAPVT. V.
Caeterum quum post cibum sumptum
uolueris calefieri, summopere ca¬
ueto, ne ignem accedas, donec cibus in
stomacho uideatur iam esse repositus &
quietus, nec calefias absque necessitate ur¬
gente: quod si forte frigore laesus, te pa¬
rum calefeceris ad focum, quamprimum
membra senseris tepefacta, ab igne rece¬
dito: & quando calefis, faciem obumbra¬
culo aliquo obnubito, uel panno lineo,
uel parte tunicae, uel similibus. Sin contin¬
geret frigus esse adeò intensum, ut absque
aestuario, siue stuba (quales ubique in
Germania superiori habentur) non possis
degere: & quia in talibus non potest fie¬
ri ignis ab intrinsecus, operaepretium est
ergo facere fumigia de rebus odoriferis
Quomodò
calefiendum