193
Tempus ac¬
comodatum
colligendi
herbas.
PHILIPPI VLSTADII NORICI
praescriptis, sed statim quum perfumigaue¬
ris, prunae sunt efferendae, ne fumus inde
exoriens caput infestet. Potes etiam po¬
nere aliquem trociscum in forulis fornacis,
uel ibidem assare poma, & pira fragran¬
tia, quia ex odore mirum in modum aër recti¬
ficatur, & hoc debet fieri tempore hye¬
mis. Aestate uero aër depuret ex rebus
frigidis, sicut ex rosis, uiolis, ramis citri,
& citranguli, ramis lauri, ramis quercuum
uel salicis, uitis, cimbalariae, uermicula¬
ris, & similibus. Et debent tales frondes, si¬
ue etiam herbae colligi in bono aspectu Io¬
uis & Veneris, tempore sereno & rore
iam consumpto, quia (ut ait Bulcrasis) hoc
est accommodatissimum tempus colligendi
herbas. & addes eis aquam rosaceam, &
acetum odoriferum, & per habitaculum
asperges. Haud inconsulto etiam foret,
facere ductus aquarum in camera ad mo¬
dum riuuli, uel quod aqua tanquam distille¬
tur per domum, & aër cum flabello uen¬
tiletur: tali enim ex agitatione aëris into¬
xicatio adimitur, & purificatio eiusdem
abinde