193
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
24
ta extenuari, mediocri crassescere. cuius
opinionem etiam sequitur Galenus de
sanitate tuenda libro secundo. Et caput
cum panno mundissimo abstergatur &
fricetur: totum itidem corpus, praecipue
& ipsa loca emunctoria. Si quoque contin¬
geret te sudare noctu, talis sudor semper
cum tersissimo linteo abstergendus est.
Caue tamen ne in die unquam dormias.
dies enim uigiliae, & nox somno, à deo opti¬
mo maximo, & ab ipsa etiam natura tri¬
buta est. Quoniam cum sol uel ad hemi¬
sphaerium nostrum accedit, uel super
ipsum incedit, radijs suis meatus corpo¬
ris aperit, atque à centro (ut ita loquar) ad
circumferentiam humores, spiritusque di¬
latat: quod quidem ad uigilias, actionesque
incitat atque conducit: contrà uero quando
sol recedit, omnia coartantur, quod natu¬
rali quodam ordine inuitat ad somnum.
Accedit & hoc quod stomachus diutur¬
na diurni aëris actione apertis poris ad
modum dilatatur, euolantibusque spiriti¬
bus tandem ualde debilitatur. Igitur sub¬
Somnus di¬
urnus uitan¬
dus.
Somni di¬
urni incom¬
moda.