193
Quae car¬
nes sint sa¬
lubres.
A quibus
cibis sit ab¬
stinendum.
PHILIPPI VLSTADII NORICI
nant, & suaues solis radij fouent, ubi aquae
nullae stagnant, ubi culta sterquilinio non
pinguescunt, sed proprio & natiuo hu¬
more, ubi etiam quaecunque nascuntur, diu
permanent incorrupta. Ad frigida nimium
uel calida nimium alimenta cautissimus
esto, si feruet aër epularum humor calorem
superet. Tempore autem pestilenti non
probantur carnes humidiores, non durae
simul atque siccae, sed mediae quaedam, ut gal¬
linaceorum, pullorum, phasianorum, per¬
dicum, capreolorum, uitulorum iuuenum.
Ne incipiat à potu mensa, neque potus sit
semel uberior. Famen si commode fieri po¬
test, cibus, sitim, potus expectet: auidi¬
tas utriusque hoc praecipue tempore men¬
se supersit, fastidium & saturitas procul
absint. Abstinendum est autem ab his quae
ob nimiam humiditatem, & uirulentiam,
& unctam, uiscosamque materiam, stoma¬
chum relaxando debilitant, aut quae pro¬
pter duritiam aegre concoquuntur, de qui¬
bus sunt ea quae post mensam palato sa¬
porem reddunt molestiorem, siue inflent,
siue