193
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
27
siue caput multis uaporibus impleant, ab
omnibus in primis quae facile, uel extra
aluum, uel in aluo putrefiunt. Liquidio¬
res autem epulae prius fumendae quàm du¬
riores, mandere uero oportet antequàm
deglutiantur singula: exactissime fouen¬
dus stomachus. Omnes cibi mali deui¬
tandi. Cibos autem malos intelligo unà cum
Galeno de differen. febrium lib. primo ca¬
pite 4. qui aut ex natura mali sunt, atque
etiam qui boni sunt ex natura, sed ob pu¬
tredinem quandam, praedictis aequale, aut
majus saepenumero uitium acceperunt,
partim ob temporis longitudinem ad pu¬
tridam dispositionem deducta, partim situ
ac carie quadam repleta, quia praue re¬
posita sunt: partim ex prima generatione
ab ipsa rubigine uitiata: qui enim talibus
utuntur, plerumque febribus putridis, ac pe¬
stilentibus occupantur, uel pustulis sca¬
biosis, aut leprosis corripiuntur. Qui er¬
go uitam in corpore uult producere, spi¬
ritum in primis excultum augeat nutri¬
mentis sanguinem generantibus tempe¬
D 3
Cibi mali
qui dican¬
tur.