193
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
29
coctus: nihil salutem, nihil sic sensuum acu¬
men operatur, nihil sic aegritudines abi¬
git atque depellit, quàm moderata refe¬
ctio. Sufficientia quippe cum nutrimen¬
to & sospitatem simul procreat & uolu¬
ptatem, abundantia uero morbum facit,
& molestias ingerit, & aegritudines ge¬
nerat: quod enim fames facit, hoc etiam
plenitudo cibariorum, magis autem & mul¬
ta peiora. Fames quippe in paucis die¬
bus aufert hominem, & liberat eum de hac
uita poenali: excessus uero ciborum con¬
sumit, & putrescere facit corpus huma¬
num, & macerat aegritudine diuturna, &
tunc eum morte crudeli consumit. Vnde
& Galen. in eo libello, cui titulus est ex¬
hortatio ad bonas artes & medicinam,
Athletas, quarum uita & ars sagina est, di¬
cit nec uiuere posse diu nec sanos esse,
animasque nimio sanguine & adipibus
quasi luto inuolutas, nihil tenue, nihil coe¬
leste, sed semper de carnibus eructare, et
uentris ingluuiem cogitare. Ciborum itaque
temperantia salutem, abundantia uero
D 5
Moderatae
refectionis
commoda.
Repletio
peior fa¬
me, licet
utrumque sit
malum.
Repletio¬
nis incom¬
moda.