193
Quale de¬
beat esse vi¬
num.
Diuersarum
epularum pe¬
ricula.
PHILIPPI VLSTADII NORICI
centur antequàm deglutiantur, ut supra
etiam admonuimus. Vinum sit odorife¬
rum, clarum, suaueque, quod aqua indiget:
tale enim, ut Isaac in particularibus diaetis
ait: magnis Tiriacis est persimile, eo quod
habitudinem corporis frigidam calefacit,
refrigerat calefactam, humefacit siccam,
humidiorem uero desiccat, atque, ut Gale¬
nus ait, naturalem humorem recreat, ca¬
lorem fouet, utrumque contemperat: sed ope¬
rae precium est miscere uinum tale.
VARIETATEM EPVLARVM
summe uitandam, CAP. X.
A nimia epularum diuersitate tempo¬
re pestifero maxime est abstinen¬
dum, quia irritant hominem ad excessum,
& impediunt stomachum, faciuntque mul¬
tas in corpore humano oriri aegritudi¬
nes, ut non illepide Cordubensis ille Se¬
neca dixisse uideatur: Multos morbos
multa fercula fecerunt. & alibi idem in¬
quit: innumeros esse morbos non mira¬
beris, cocos mirare. Nihil autem est sic io¬
cundum, sicut cibus bene digestus aut de¬
coctus: