193
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
39
ea omnino gradatim permutari debet,
& illam non repente, sed successiue, pau¬
latim, & ordinate deserere, & ad meliorem
transire. Natura enim subitas & repenti¬
nas alterationes non patitur, Galeno &
Auicenna testibus. Quicumque ergo tempo¬
re pestilentiae, dum aër est infectus, cibo
uel potu nimium se obruit, citissime infi¬
citur. Si enim uinum uel nimium, uel ni¬
mis calidum fuerit, caput ipsum humori
bus, pessimisque fumis implebit, adde quod
insaniam plerunque facit ebrietas. Cibus
uero nimius primum quidem ad stoma¬
chum in ipso coquendo omnem naturae
uim reuocat, & inepte coctus multis &
crassis uaporibus humoribusque spiritus
& aciem mentis hebetat, obfuscat, & ob¬
tundit. Plerunque etiam inducit apople¬
xiam, id est opilationem omnium uentricu
lorum cerebri ab humiditate superflua,
& sic ait Arnaldus de uilla noua, se uidis¬
se Neapoli militem qui cum surgeret de le¬
cto, & uoluit calceos induere, statim à
maiori apoplexia inuasus, mortuus est.
Ebrietatis
nocumenta.
Voracita¬
tis incom¬
moda.
Apople¬
xia ex vo¬
racitate.