193
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
37
xerim, aquam frigidam bibere post pastum
ualde esse periculosum, & causa quae me
mouet est haec: Vnum enim contrario¬
rum expellit aliud, ut inquit Aristoteles
primo de generatione & corrupt. Sed
quia aqua est sume frigida, ergo ueniens
ad stomachum impedit digestionem &
calorem digerentem. Proinde nolo sua¬
sisse uel dissuasisse, utraeque enim opiniones
suas habent confirmationes. A musto ue¬
ro caue, & non bibas de eo donec bene
clarefiat. Inter prandium & coenam, si uis
esse sanissimus nihil edas uel bibas, nisi
forte aliquas sumas medicinas, sicut pau¬
infra dicetur. Prandio itaque uel coena per¬
acta, facta gratiarum actione, ut dignum
& iustum est, parum in mensa quiesces,
deinde deambulabis per mediam horam,
post iterum quiesces modice, deinde se¬
cundum ritum & consuetudinem tuam po¬
tes operari quod intendis. Si tamen inter
pastus uelis bibere, bolum panis prius co¬
medes. Panis enim uini catena est, teste
Galen. Ante coenam, si fieri potest, deijcies
E 5
Incommoda
ex potu
quae frigi¬
dae emergen¬
tia.
Mustum
cauendum.
panis ui vi¬
ca ena.