193
Aquae fri¬
gidae utili¬
tas.
PHILIPPI VLSTADII NORICI
duabus ante pastum, ut perquàm opti¬
me unum alteri incorporetur & inmiscea¬
tur. Si uero non esset opportunum tale
temporis habere spatium, merum ipsum
in duobus cyathis, uel uasculis ponatur,
& de uno in aliud transfundatur tandiu,
donec spumam albam & densam acqui¬
rat, & ita erit sanissimum. Sunt autem non¬
nulli medicorum qui dicant potum debe¬
re misceri cum aqua acetosae, & hoc ma¬
xime commendant. Alij uero imponunt
saluiam recentem, hyssopum, rutham, bo¬
raginem, & caetera. Volunt etiam non¬
nulli & consulunt quod peracto pastu bi¬
batur haustus aquae frigidae, & dicunt quod
conseruet calorem in stomacho, & pro¬
sit ne uapores ascendant, & ij uidentur
sequi opinionem Rasis, quam ponit in ter¬
tium Almansoris, ubi inquit, aquam frigidam
humiditatem in corpore conseruare, quae
subtiliet ipsum cibum, & per ipsam cibus
penetrabilior fit: sed moderate de ea bi¬
bendum esse censet, quia malas quoque
habet qualitates. Caeterum ego facile di¬
xerim