193
Quo po¬
tissimu tem¬
pore sit co¬
cundum.
Imagina¬
tio cerebrum
exiccat.
PHILIPPI VLSTADII NORICI
pore pestifero quis à coitu abstineat, ne
per ipsum in majus discrimen pestis sci¬
licet incidat. Quod si contingat te uxora
tum esse, foeminamque opprimere uelis, ut
aliquando ipsis assentiendum est, caue ne
id fiat ante mediam noctem, quia digestio
prius debet fieri in stomacho: nihil enim
stomacho est adeò pestilens quàm coitus,
si uel saturo uel esuriente concumbas: quo
peracto, cauè quantum poteris ab omni
aëre per integram horam ad omne minus.
Semper prouerbium hoc animo uolue,
Ne quid nimis. Itaque assiduo prudentiae
frenis libidinem ipsam cohibebis.
DE TIMORE ET TRISTITIA
fugienda, CAPVT XV.
Timor atque imaginatio frequens men¬
tis cerebrum ualde exiccat. Igitur
humore magna ex parte detrito & con¬
sumpto, quod caloris naturalis pabulum
est, & ipse calor quoque plurimum solet ex¬
tingui. Praeterea ob frequentissimas tristi¬
tias, timores atque graues & melancholicas
imagi¬