193
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
39
imaginationes & phantasmata, spiritus
ipsi mouentur & resoluuntur. Resolu¬
tos autem spiritus ex subtiliori sanguine
instaurari est necesse, quapropter subti¬
lioribus clarioribusque sanguinis parti¬
bus saepe consumptis, reliquus sanguis
necessario densus redditur & siccus, &
ater & putridus. Accedit & hoc, quod na¬
tura in grauibus & anxijs imaginationi¬
bus cerebro, cordique prorsus intenta, sto¬
machum, eparque destituit: quare alimen¬
tis praesertim uel uberioribus, uel durio¬
ribus male concoctis sanguis inde frigi¬
dus crassusque & niger efficitur. Ideo hoc
potissimum tempore omnis timor, tristi¬
tia, imaginatio, & melancholia uitanda
est, ne subtilem spiritum inficiat. Certe
secundum omnes philosophos, spiritus
est uapor quidam sanguinis purus, subti¬
lis, calidus & lucidus: sicut etiam apud
mnes medicos describitur, qui ab ipso cor¬
dis calore & subtiliori sanguine procrea¬
tus uolat ad cerebrum, ibique animus ipso
ad sensus tam interiores quàm exteriores
Spiritus
quid.