193
balnea de¬
testantur.
PHILIP. VLSTADII NORICI
taretur, incommodum esset. Nam & cor
& spiritus uitales per hoc aperirentur, &
nimis ad exteriora dilatarentur, ex qua re¬
seratione & dilatatione facillime aliquam
attraherent intoxicationem. Legimus enim
hinc inde apud plerosque historiogra¬
phos, multos propter nimia gaudia è uita
discessisse. Ideoque si quid prosperitatis ti¬
bi contingit, ex qua immoderata laetitia
possit emergere, semper debebit cum ali¬
qua tristitia admisceri. Nanque est modus
in rebus, sunt certi denique fines, Quos ul¬
tra citraque nequit consistere rectum.
DE VSV BALNEORVM,
CAPVT. XVI.
Omnia balnea stubarum, seu aestua¬
riorum propter eorum qualitatem
calidam & humidam, & propter uapo¬
res intensos sunt fugienda. Ait enim Aui¬
cenna & Hippocrates in libris de Epidi¬
mijs, balneantes esse aptiores ad contra¬
hendam pestem, quàm quemuis luxurio¬
sum & ebriosum. Si uero ex compellente
necessitate cogereris lauari, fiat balneum
seu