193
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
42
seu lauacrum de aqua parum tepida, in qua
repente, non tamen longo tempore suda¬
bis, & si uentosas aliquando apposueris,
& id in consuetudinem deduxeris, id po¬
teris omni mense, uel eo potissimum tem¬
pore quo consueuisti antea, in balneo si¬
ue in domo prope fornacem seu lentum ignem
facere: antequàm autem lauacrum ingre¬
dieris, sumes dragmam unam tiriacae ma¬
gnae Andromachi uel Galeni, mixtae cum
uino uel cum aqua rosacea, uel aqua ace¬
tosae, post cuius sumptionem tribus aut
quatuor horis continuis ieiunabis. Post
pastum statim nunquam ingredieris bal¬
neum, sed saltim stomacho ieiuno, quod
magis est sanum. Sin peracto prandio ue¬
lis balneari, id fiat longo intermisso spa¬
tio post pastum, eo scilicet tempore, quum
cibus in stomacho ferè est digestus, sicut
plerunque accidit hora secunda uel hora ter¬
tia post meridiem. Anteaquàm autem in la¬
uacrum descendis, exercebis te ad deiectio¬
nem alui, quia hoc est utilissimum, & de¬
ambulabis hinc inde operando aliquid,
F 2
Quando in
grediundum
balneum.
Exercitia
ante igres¬
sum balnei
obeunda.