469
DE MAGISTERIIS.
101
laeuorem teritur, eluiturque: vocant aliàs [GR] χαλκοῦάνθος [/GR], florem aeris, quae tamen
vox apud Arabes etiam aeruginem signat, inque arte Chymica essentia quae¬
dam est. Alius est granaliorum aemulus (sunt enim minutae aris particulae a reli¬
quo eius corpore resolutae, quibus ferè milij species est, inquit Agricola) qui in offi¬
cinis cuprarijs dum ad purum excoquitur, vel è foco de fluit, & iam refrige¬
scere incipit cum impetu in altum euehitur, excipiturque pauimentis dispo¬
sitis, aut suppositis relabenti vasis. ("Plinius florem appellat", lib. 34. cap. 11. Agri¬
colae item flos est in 9. fossil. quem ita describit: "Flos aeris fit duobus modis. Vno cum
es ex lapidis panibus in fornace excoctum, de foco per canales fluxerit in catinum.
Altero, cùm in singularis foci catino aes à quo plumbum & argentum fuerint sepa¬
rata, colliquatum fuerit, &c.") Potest & granulatione auri confici.
PVLVIS SATVRNI ET IOVIS.
Laminae minutim concisae macerantur acri aceto, dum fiant friabiles;
idque tribus diebus, mutato aceto indies. Scobs siccata iumarmore laeuiga¬
tur. Bulcasis plumbeo mortario infundit aquam, & terit cum plumbeo pi¬
stillo, donec nigrescat. Hanc effundit, & subsidere permittit, siccatque.
Alius modus fit per fusionem, idque multipliciter, & vocant granula. Fuso
plumbo vel stanno sal immiscetur, ita vt particulatim iniiciatur, & sedulò agi¬
tetur, subigaturque cum spatha. Loco salis mistura ex sale & alumine sumi¬
tur. Cùm in minima discessit, refrigerata massa sal aqua affusa soluitur &
luitur. Aliter: Funde plumbum per scopas in aqua locatas: aut per cochlear
seu cribrum metallicum angustissimè perforatum, in labrum aquae, vel eli¬
quatum in trulla funditur in alueolum ligneum pinguedine illitum, cumque
incipit refrigescere, agitatur alueolus hinc inde, & disijcitur plumbum in
grana, quae cribro excutiuntur.
Est & cùm amalgamantur cum hydrargyro, ingestoque sale hydrargyrus
per diuaporationem subducitur. Sale eluto remanet puluis.
Porrò metallorum conditionem sequi possunt & quae metallicam
dipiscuntur naturam, prout tamen sunt disposita, vt hydrargyrus induratus,
regulus stibij &c. Quidam nescio quid arcani sibi somniant, in occiso suffoca¬
toue per sublimatum hydrargyro. Euadit quidem ille instar pulueris plum¬
bei, sed non amittit naturam. Quia enim vtrumque est diuisibile per mini¬
ma, vniuntur in minimis, & siccum coërcet humidum, non aliter ac alio pul¬
mere minutissimo eliquatum plumbum, vel idem hydrargyrus.
PVLVIS LAPIDVM ET SIMILIUM.
Omnia quae duriciem saxeam & vitream habent, si friabilia sunt, facile
laeuigantur: vt sulphura, lapis cancrorum, &c. Si tenaciora, ignita restin¬
guun¬