Alia
est
eius
fixio,
alia
in
duratio,
quanquam
vocabula
in
terdum
per¬
mutentur.
102
LIB.
ALCHEMIAE
II.
TRACT.
I
guuntur
aceto,
vel
torrentur,
vel
macerantur
aceto
radicato,
succo
berbe¬
rum,
aqua
crystalli,
&
similibus,
postea
laeuigantur.
Fusilia
poterant
etiam
granulari
miore
metallico.
(Et
huius
loci
sunt
gemmae,
coralia,
saxa
plaraque,
qui
cortex,
concharum
tegmina,
&c.)
Multis
satis
est
pistillus,
mortarium
&
cri¬
brum,
vel
filtrum.
Huius
loci
est
comminutio
venarum
metallicarum,
colorum
&
similium
per
molas,
mortaria
aquatica,
&
similia.
Exemplum
est
in
minio
natiuo,
quod
ita
pręparatur.
Vena
hydrargyri
rubicunda,
pura,
in
ligneas
immittitur
capsas,
instar
mortatiorum,
fundo
ferreo
instructas,
pilisque
praeferratis
vitympani
aquatici
motis,
comminuitur,
&
aqua
immissa
quod
comminutum
est,
tra¬
ijcitur
per
laminam
cribriformem,
posteaque
in
farinam
molitur.
Quod
non
transmeat,
denuò
submittitur
pilae
&
conteritur:
sin
admista
sunt
saxa
&
terrae,
comminuitur
priore
modo,
sed
postea
in
alueo
vel
plano
eluitur
se¬
cerniturque
leuis
terra
cum
lapide
à
vena
graui.
Inde
quod
purum
est
cri¬
bratur,
&
mola
laeuigatur,
impurum
segregatur
denuò.
Operarij
inter
mo¬
lendum
ve
sicam
perspicuam
ori
praetendunt.
Pulueres
lignorum,
ossium,
&c.
lima,
radula,
pistillo,
coelo,
serra,
&c.
Conficiuntur
arte
vulgari,
quae
ipsa
non
rarò
etiam
in
metallis,
lapidibus,
succis
concretis,
&c.
Comminuendis
suscipitur.
In
alijs
praestat
mola:
in
lutis
concretis
etiam
solutio
&
per
filtrum
fusio
cum
aqua,
post
exiccatio,
tritio,
&
per
cribra
angustissima
traiectio,
&c.
TRACT.
I.
CAP.
VI.
De
Hydrargyro
praecipitato.
In
censu
eorum
quae
consistentiam
seruata
substantia
mutant,
est
&
ar¬
gentum
viuum
cuiuslibet
generis.
Id
cùm
fluxum
aqueum
habeat,
coagu¬
latur
in
solidum
variis
modis,
idque
calida
medicina,
ex
quibus
est
&
praeci¬
pitatio
dicta:
vnde
fit
hydrargyrus
praecipitatus,
facili
opera
ad
viuum
reuo¬
cabilis.
Praecipitatur
ita:
Hydrargyrum
locatum
in
cucurbitula,
perfunde
aqua
soluente
satis
acri,
ad
altitudinem
trium
digitorum:
Clauso
vase
admoue
calori.
Si
re¬
tusa
est
vis
aquae,
&
adhuc
restat
aliquid
hydrargyri:
pone
in
loco
fri¬
gido,
&
congelascet
solutum:
si
non
congelascit,
affusa
frigida,
vel
etiam
dulci
calida
parumper
salsa,
coagulabitur:
postea
separa.
Viuo
argento
affun¬
de
aquam
nouam,
atque
item
solue
vt
antè:
idque
donec
tota
quantitas
sit
soluta.
(Ita
enim
nominant
ex
vsu
metallico,
cùm
potius
coaguletur
quam
solua¬
tur.)
Solutiones
confunde,
&
in
cucurbita
cum
alembico
destilla
aquam
sol¬
uentem,
&
super
igni
detine,
donec
rubescat:
sique
constantiorem
requiris
adhibitis
cohobiis
euadet
fixior,
&
coloratior.
Transit
autem
paulatim
ex
albo
in
citrinum,
&
hinc
rubescit.
Itaque
etiam,
si
vis
tripliciter
coloratum,
capies.