193
PHILIPPI VLSTADII NORICI
capitis minuunt. Duae uenae sub lingua
contra fluxum capitis, paralysim, anginam,
quae & squinantia dicitur, scrophulas, apo¬
plexiam, tussim, dolores oris, dentium, &
gingiuarum, contra loquelae impedimen¬
tum, & generaliter ad omnes morbos pe¬
ctoris, cordis, pulmonis, atque arteriarum
inciduntur. Vena quae sita est inter men¬
tum & labium imum contra putridum
oris anhelitum insecatur. Vena quae sub
mento est contra dolorem capitis, pecto¬
ris, contra anhelitum foetidum, contra po¬
lypum in naso, contra dolores maxillarum,
contra foetorem narium, & contra stro¬
phulas atque maculas faciei minuitur. Duae
uenae colli, quarum una ante, alia retro est
inciduntur contra pleurisim, contra le¬
pram nouam, tremorem membrorum, con¬
tra omnes humores & rheuma capitis, et
contra nimiam extensionem membrorum.
Duae uenae axillares ad dolorem pecto¬
ris, pulmonis, septi transuersi, & contra
asma quoque inciduntur. Duae uenae su¬
per duobus cubitis contra peripneumo¬
niam,