193
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
71
niam, asma, scotomiam, spasmum, atque epi¬
lentiam insecantur. Vena purpurea quae
est quaerenda in dextro brachio prope
epaticam uersus manum ipsam inquiren¬
do, aperitur ad passiones membrorum &
uiscerum interiorum. Vena iliaca dolori¬
bus inferiorum medetur, si sanguis debite
de ea elicitur: est autem propinqua pur¬
pureae. Vena pulsatilis contra tremorem
cordis, contra syncopim, & contra cardia¬
cam insecatur. Duae uenae in pollicibus
contra dolorem capitis, contra lippitudi¬
nem oculorum, & contra omneis febres po¬
test aperiri. Vena quae est inter pollicem
& indicem debet insecari in repletioni¬
bus capitis, in superabundantia atrae bilis,
in febribus, in omnibus denique uitijs oculo¬
rum. Vena quae est inter annularem & auri¬
cularem si inciditur, dolores capitis, pulmo¬
nis, splenis tollit. Saluatella dextrae ma¬
nus, quae inter annularem & auricularem est,
insecatur in oppilationibus pectoris, contra
nauseam, contra albuginem oculorum &
faciei, contra iteritiam citrinam, contra tor¬